- CAMPTERES
- CAMPTERESGraeca vox καμπτῆρες, apud Auctorem incertum de Vita et gestis Alexandri, qui Graece et Latine scriptus in Bibliothecis servatur, sunt curricula seu spatia in Circo, quae alii κύκλους, διαύλους, item ςτάδια, dixêre, Latini quoque metas nonnumquam appellârunt. Nempe sicut meta, pro metae flexibus, apud Cassiodorum occurrit, ita Καμπτὴρ; quae vox cum optimis Auctoribus metam notet, apud Recentiores, de flexu metae vel recursu, qui fiebat post metae flexum, accipi coepit. Cedrenus, Ο῾ Π῾ωμῦλος τυποῖ τὸν ἐπὶ τὰς ςθύρας καμπτῆρα την` ἀνατολην` καὶ τὸν ἐπὶ την` σφενδόνην την` δύσιν:ubi καμπτῆρα ἐπὶ τὰς ςθύρας, a meta ultima ad carceres et primam metam recursum appellat; et καμπτῆρα ἐπὶ την` σφενδόνην, qui a prima meta ad ultimas dirigitur. Καμπτὸν, pro codem dixit Antiochensis; Graecique recentiores et καμπτὸν et καμπτῆρα, pro toto circuitu et curriculo, sumpsêre. unde ἑπτὰ καμπτοῖς ὁ ἀγὼν συντελεῖται, septem circuitibus (Latini Spatia dixêre) certamen absolvitur. Septem enim spatia non prius absolvebantur, quam septem flexibus (quod proprie vox καμπτὸς notat) meta fuislet cireumacta. Vetus Epigramma gyros vocat,Septem etiam gyris claudunt certamina palmae,Quod caelum strmgunt cingula sorte Pari.Atque haec fuêre legitima illa spatia, de quibus Solin. c. 45. Ingema equorum etiam Claudii Caesaris Circenses probaverunt, cum effusô rectore quadrigae currus aemulos --- praeverterent et post decursa legitima spatia, ad locum palmae sponte consisterent. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 13. Salmas. ad Solin. p. 908. et seqq. ut et supra in voce Campasus, ubi a campsanda flectemdaque hôc modô meta, nomen nobili illi equo impositum, diximus. In Musica κάμπτειν Graeci explicant; τὸ εν τῆ ὠδῇ καμπὰς ποιείν, animam vertere dixit Plautus, et Tibullus, l.1. El. 7. v. 37.----- ----- voces inflectere cantu.Unde φωνάριον καμπτικὸν, apud Pollucem et ἀσματοκάμπται Graecis, qui cantilenas inflectebant, et μέλη πολυκαμπέα, quae et δυσκολόκαμπτα. Flectitur autem vox in cantionibus; cum in alicuius sonitus finitione consistit, deinde in alterius et id ultro citroque crebre faciendo constans auribus apparet, etc. Uti vero vox assa in cantu cum flectitur, varietatem facit modulationis, ita spiritus artificis in tibiarum cantu vertitur, ut verios edat sonitus. Hinc πολυκαμπὴς αὐλὸς, qui flexanimo sonô inflabatur. Quo pluribus enim cavis aperta esset tibia, eo et plures animae flexus, dum inspirabatur, poterat recipere et maiorem sonorum varietatem reddere. Quemadmodum et in cithara, quo pluribus instrucka est chordis, eo plura sonorum numerorumque discrimina pluresque vocum flexus admiserit: unde Timotheum ferre nou potuisse leguntur Lacedaemonii, cum undecim, pro septem, chordis citharam intendisset, et proin eum condemnâsse, eô nomine, quod veterem Musicam corrumperet. Nempe cum a simplicitate veteris Musicae est recessum, τὸ ποικίλον καὶ πολυκαμπὲς, in omni instrumentorum genere, homines consectari coeperunt, uti diximus supra in Antigenide. Vide iterum Salmas. ubi supra p. 121. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.